tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et
dices montes Israhel audite verbum Domini
haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis
propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo
quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in
hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium
linguae et obprobrium populi
propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec
dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque
et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae
sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum
propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei
locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui
dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto
corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent
idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et
collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in
zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem
gentium sustinueritis
idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut
gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam
portent
vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et
fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut
veniat
quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et
accipietis sementem
et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et
habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur
et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur
et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque
donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego
Dominus
et adducam super vos homines populum meum Israhel et
hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non
addes ultra ut absque eis sis
haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis
devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non
necabis ultra ait Dominus Deus
nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et
obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non
amittes amplius ait Dominus Deus
et factum est verbum Domini ad me dicens
fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et
polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta
inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me
et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem
fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam
et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et
polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus
Domini iste est et de terra eius egressi sunt
et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel
in gentibus ad quas ingressi sunt
idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non
propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum
meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter
gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego
Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis
coram eis
tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis
terris et adducam vos in terram vestram
et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab
omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris
mundabo vos
et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio
vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis
cor carneum
et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in
praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et
operemini
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et
eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et
vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis
famem
et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non
portetis ultra obprobrium famis in gentibus
et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque
non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et
scelera vestra
non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit
vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus
Israhel
haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex
omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et
instauravero ruinosa
et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris
dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis
et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae
sederunt
et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu
vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique
inculta ego Dominus locutus sum et fecerim
haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus
Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum
ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus
eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et
scient quia ego Dominus